- NICAEA
- I.NICAEALiguriae oppid. maritimum. Nicia Antonino dicitur, vide ibi, vulgo Nizza. Meminit eius Steph. Νίκαια, πόλις Κελτικὴ, Μαςςαλιωτῶν ἄποικος. Plin. l. 3. c. 5. Nicaea oppidum a Massiliensibus conditum, Ptol. Μαςςαλιωτῶν Νίκαια, Bellanda quoque olim. Baudrando fuit urbs Vediantiorum in Gallia Narbonensi et Viennensi quarta. Ampla, dives, in ora maris Mediterranei, cum portu capaci et arce munitissima. Crevit ex tuinis Cemenelei, et dicitur di Provenza, quia olim suberat Comitibus Provinciae, cuius pars erat, usque ad A. C. 1365. quô data est a Iohanna, Ludovico II. Duci Sabaudiae cum Comitatu Nicaeensi. In ipso est limite Italiae, cis Alpes maritimas, 2. milliar. ab ostiis Vari fluv. 7. ab Herculis onoeci portu in Occidentum. Ei fere contiguus est Villa Franca portus. Historia ex Mererio paulo fusior haec: Nomen a Massiliensibus accepit, ob insignem contra Ligures victoriam. dein aucta ex ruderibus Cemenelei, ut dictum, fuit sub Romanis, Regibus Burgundiae, Comitibus Provinciae, tandem transiit sub dominium Sabaudiae Ducis. Incolae Comitum suorum iugum non semel excutere annisi, bellum moverunt Raimundo Berengario III. A. C. 1166. et Raimundo Berengario V. A. C. 1229.Iohannâ post haec, Neapolitanis turbis occupatâ, Amadeus VII. ditionem hanc invasit, quam cessionis iure, a Iolanda, matre Ludovici III. Comitis Provinciae et Regis Neapolitani, pro 60000. libris, quas Amadeus sibi deberi aiebat, poslidere se hodierni Duces dicunt, A. C. 1419. Urbs capta a Francisco I. et barbarossa Turcico Duce, saeculô praeteritô: itemum hôc bello a a Ludovico XIV. in planitie fertilissima sita est, Amphitheatrô, Inscriptionibus, aliisque Antiquitatis monumentis, inclita. Vide Ptol. tab. 3. Eur. Strab. l. 4. Melam, l. 2. c. 4. etc. Petr. Iofredum, in Nicea Civ. Ferdinand. Ughel. T. IV. Ital. sacrae. Francisc. Augustin. de la Chisa, in Chron. Episc. Sabaud. et Corona Regia. Guichenon. Hist. Sabaud. Vincent. Barralim, in Chron. Lirinensi. Ruffium, Hist. Com. Prov. Nostradamum et Bouchaeum, Hist. Prov. Mourgaeum, de statutis Prov. etc. Vide et Cemele. Sunt et aliae 6. teste Stephanô. 1. Locrorum Epicnemidiorum in Achaia, Thermopylis proxima, ad sinum Maliacum. 2. Illyriae. 3. Indiae. 4. Cyrni, seu Corsicae insulae. 5. Leuctrorum Boeotiae. 6. Thraciae. Vide Steph. et Nicia. De Nicaea Ligurina addo, quod hanc Lucan. l. 1. Plin. l. 3. c. 5. Ptolemaeus quoque in Italia ponunt: contra Strabo Narbonensi Galliae adscribit, licet Varum, Galliae terminum, inter Antipolim et Nicaeam fluere fateatur. Idem Mela facit l. 2. c. 5. Trans Varum ergo urbs est, ita dicta a Massiliensibus, quod eam ceu victoriae de Liguribus Alpinis recens deportatae monumentum condidissent. Sic et Cemeneleum, ultra Varum quoque positum, Aethicus Galliae adscribit: verum ita Varus pro Italiae Galliaeque termino habendus non erit. Sane Nicaeam fuisse Provinciae urbem, a Vitige Ostrogothorum Rege Francorum Regibus concessae, docet Gregor. Turonens. l. 4. c. 37. ubi Langobardos, partim per Nicaeam urbem, partim per Ebredunum, Galliam ingressos esse ait. Et l. 6. c. 6. ubi Hospitium Reclusum, apud urbem Nicensem, adventum Langobardorum in Gallias praedixisse scribit, Austadiumque tum Episcopum civitatis Nicensis appellat. Synodo quoque Arelati habitae iussu Constantini M. inter Episcopos, Presbyteros ac Diaconos Gallicanos, subscripsêre Innocentius Diaconus, Agapius Exorcista ex portu Nicesi: Concilio Aquileiensi, sub Gratiano, AmantiusNicensis Episcopus, inter Antistites Galliarum; Concilio Aurelianensi V. A. C. 549. habito, iussu Childeberti Franciae Regis, Aetius Presbyter, missus a Magno Episc. Ecclesiae Cemenelensis et Nicensis: Concilio Matisconensi II. Guntchramni Regis iussu coacto, quidam vices agens Catullini Episcopi a Nicia. Itaque iam tum Galliae urbs habebatu, parebatque Francorum Regibus, qui in Italia nihil obtinebant. Hinc apud Eginhardum ad A. C. 813. a Mauris Nicaeam; provinc. Narbonensis civitatem, vastatam esse legimus: Cum enim civitas esset provinciae Alpium Maritimarum, quae Galliae Narbonensi olim fuerat attributa, recte huic ab Eginhardo tribuitur. Quin et Robertus in Chron. circa A. C. 1210. composito, civitatem Nicaeam, in Alpibus Marit. quarto locô ponit, et Gervas. Tisleberiensis sub Ebredunensi Metropolitano Nicensem Episcopum secundô locô collocat: hodieque is Ebroduni capitis Alpium Marit. Archiepiscopum pro Metropolitano suo agnoscit. In veterib. autem Notitiis provinc. ac civitatium Galliae ponitur civitas Cemenelensium, emissô castellô Nicensi, quoniam uterque locus non nisi unum Episcopum componebat, praevalente tum Nicaeae Cemeneleô. Constat certe Nicaeam postea ad Comites Provinciae pertinuisse, partemque Comitatus Provinciae et Forcalquerii fuisse: donec A. C. 1388. Nicenses ab exercitu Ludovici II. Regis Siciliae ac Provinciae Comitis obsessi, quoniam a Ladislao Rege nullis auxiliis iuvabantur, Amedaeo VII. Comiti Sabaudiae sese dediderunt: quô factum, ut hodieque Duces Sabaudiae se Nicaeae Comites vocent, et regioni Subalpinae seu Pedemontanae urbs pridem adscripta sit; quam nihilominus Historici constanter Nicaeam Provinciae cognominant. Posita est autem illa ad ostium Paulonis, amniculi trans Varum fluentis, qui accolis Palion, Gallis Paillon nuncupatur, Melae l. 2. c. 4. et Plinio l. 3. c. 5. memoratus. Caput Comitatus cognominis, qui, divisus in quatuor Vicariatus, loca plus 30. muris clausa continere dicitur, ac in longitudinem milia 22. in latitudinem 11. patet. Ibi eminet Nicaea haec, Gallis Nice en Provence, Italis Niza aut Nizza di Provenza, urbs muris validis et propugnaculis atque arce munita, amoena ac frequens, domibus quinûm aut senûm tabulatorum conspicua, vicisque velut ad perpendiculum directis spectabilis. Inter reliqua pagi Comitatusve eius oppida, non ultimum tenet locum Villa Franca, castrum portus sui commoditate notabile. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide et Nicaeensis Comitatus.II.NICAEAaltera Antipatri filia, quam Perdiccas duxit, ut hâc affinitate Antipatro sibi coniuncto res suas stabiliret. Huic tamen superinduxit Cleopatram, Alexandri Magni sororem germanam, Diod. Sic. l. 18. fol. 640. Videtur postea, defunctô Perdiccâ, elocata fuisse Alexandro Acrocorintho praesidenti, quam dum eo deducit Antigonus, ut crediderit se nuptum ire Demetrio, populumque ad nuptialem fesivitatem avocat, occupat iste arcem, Polyaenus l. 4. in Antigono, Com. 1.III.NICAEAurbs gemina: una urbs Archiepiscopalis Bithyniae, a Lysimachi uxore Nicaea, vide Nicia: ad Ascaniam paludem, a Lysimacho, in honorem uxoris, filiae Antipatri, sic dicta, prius Antigonia, ab Antigono conditore, teste Strabone. Olbia Plinio l. 5. c. 32. et Ancore, teste Stephanô dicta. Vulgo Isnich, de nomine lacus Ascanii, et Nichor, teste Leunclaviô, sed Sophiano Nichea, inter Nicomediam ad Boream 44. et Prusam in Eurum 25. mill. pass. dissita. Hîc Philistion Comicus, Socratis contemporaneus, nimiô risu repente exspirâsse traditur; quod et Sophroni contigit, teste Politianô in Nutricia: Capta est a Godofredo Bullionaeo, A. C. 1097. Chronicon Hierosol. edit. Helmst. l. 1. 2. 3. Guil. Tyr. l. 1. 2. 3. 4. Andronicus vero Imperator. dum eius obsidionem solvere vellet, ab Urchane vulneratus, victus castrisqueexutus est, A. C. 1329. Niceph. Greg. l. 7. 8. 9. 10. In hac urbe Concilium Oecumenicum adversus Arii sectam, A. C. 325. celebratum, a Constantino M. cum omnia alia prius media frustra tentâsset; 318. Episcoporum, inter quos et multi, qui stigmata Domini IESU in cospore suo ferebant. Hîc Imperator, Praeses, ad concordiam hortatus Patres, libellos, quibus lites illorum continebantur, palam combussit, sic Arianis, qui talibus libris sparsis illos inter se commissuri erant, occasione Concilium turbandi praecisâ. Dein eustathius Episcopus Antiochenus verba fecit, Arius postmodum auditus, convictus, ab Athanasio imprimis; postmodum condemnatus, cum suis operibus, librô praesertim, quem Thaliam vocavit. Symbolum porro Orthodoxum conseriptum, Paschatis controversia composita, Novatianorum schisma sublatum, et Ecclesiasticae disciplinae tandem, per Canones 20. consultum est. Euseb. vita Constantini. Rufin. Hist. l. 1. Theodor. et Sozom. l. 1. Niceph. in Chron. Gelasius Cyzicenus, in Collect. etc. Aliud dein ibidem Concilium Generale 8. quod ab Irene, Leone IV. mortuô, convocatum, et a 350. Episcopis, Legatis Papae Adriani I. et Tarasio Patriarcha praesidentibus, A. C. 787. habitum est: quô, rebus ita instructis, ut nemo disputare auceret, substratis fundamenti locô fabulis, celeriter conclusus Imaginum cultus, Reliquiarumque veneratio, et aliter sentientibus, anathema dictum. Post quae, omnia rursus templa statuis oppleta, Constantini soceri corpus effossum, filio oculi eruti, etc. Huic Concilio Carolus M. Francofurti, A. C. 794. aliud opposuit 300. Episcop. praeter Abbates, etc. in quo Imaginum usus historicus approbatus, adoratio damnata, Graecorum Synodus destructa, acta rescissa, etc. et refutatio eius Imperatoris nomine contexta est. Vide Chemnit. in exam. de imag. Sigon. l. 4. Similiter iam a Constantio Imperatore Concilium, in Arianorum gratiam, habendum ibidem fuerat, A. C. 359. sed divisis in partes Arianis, inconstantiâ Imperatoris, et terraemotu concussâ urbe, quod ctiam prius Nicomediae contigerat, conatus irriti fuerunt. Sozom. l. 4. Theodoret. l. 2. Athanas. de Synodis. Vide quoque Nocomedia, it. Parthenius. Canones Synodi Oecumenicae praefatae sub Constantino I. habitae, quorum XX. saltem genuini, ut patet ex Codice Canonum Ecclesiae Universae, primô locô in hoc comparent, licet Concilii Ancyrani Canones vetustiores sint, διὰ τὴν τῆς οἰκουμενικῆς Συνόδου αὐθεντείαν, propter auctoriatem Synodi Oecumenicae, ut habetur in d. Codice. Et tum quidem coetam esse Collectionem Canonum probabile est,ita ut Canones Nicaeni primô locô ponerentur, iisque subnecterentur Canones Nicaenis anteriores, Ancyrani, Neocaesarienses, Gangrenses et Laodiceni; hôc enim ordine in laudato Codice occurrunt. Verum non diu Ecclesia Romana solis Nicaenis, et qui cum iis ambulabant, usa fuit; sed eôdem cum Orientalibus studiô, colligere perrexit, quibus cum communibus hostibus depugnaret. Eos autem conquisivit ex Oriente et in Latinam linguam vertit, iam ante Dionysium Exiguum de quo supra. Nam Codicem Cannonum in Ecclesia Romana iam tum fuisse, apparet inter alia ex fraudulenta illa Collectione Zosimi Pontificis qui A. C. 417. ad Synodum VI. Carthaginensem 227. Episcoporum, Faustum, Philippum et Asellum misit, eô fine potissimum, ut Episcopi Afri ad Romanum appellarent. Quod ut fieri debere probaret, laudavit Canones Synodi Nicaenae, sed ex sua Collectione, quae continebat Nicaenos Canones viginti, Ancyranos viginti quinque, Neocaesarienses quatuordecim, Sardiconses viginti et unum: qui simul computati faciunt Canones octuaginta. Atque hanc collectionem Zosimus, nomine Canonum Nicaenorum, obtrusit Patribus; quibus scil. a potiori parte probatis, adiunxerat Canones Sardicenses, ab Orientalibus et Afris repudiatos, iisque, veluti Nicaenis, adstruere iusappellationis ad Romanam Sedem voluit. Quae res tantum negotii Patribus fecit, ut, pro detegenda fraude, ad Constantinopolitanum, Alexandrinum et Antiochenum Episcopos mitterent, Canones Nicaenos authenticos petitum, vide Mornaeum Myster. Iniquit p. 51. edit. Daventr. Inde natus error de LXXX. Canonibus huius Concilii: e quibus XX. tantum, uti dictum, genuini, quos, praeter Codicem Canonum Eccles. Catholic. probant eius versiones variae et Historia Ecclesiastica, vide Theodoret. Socr. Stephanum Papam c. 13. dist. 16. Sed nec isti Canones LXXX. quos Alphonsus Pisanus et Franciscus Turrianus Iesuitae ediderunt, ex Arabico translatos, non spurii ac supposititii sunt; accepêre autem illos, ut fertur, a Patriarcha Aexandrino duo Legati, quos ad eum miserat Pius IV. ut eum ad Concilium Tridentinum invitarent etc. Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Ecclesiastici num. 26. 35. 58. 68. et 69. Vide quoque de Canonum horum auctoritate num. 104.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.